PALAVRA DO PASTOR
PALAVRA DO PASTOR
AGUARDE
LITURGIA

AGUARDE
SANTO DESTAQUE
AGUARDE
MENSAGEM
A fábula das
Três Árvores
DESTAQUE

AGUARDE
DOCUMENTOS DA IGREJA

AGUARDE
FORMAÇÃO

AGUARDE
SITE DESTAQUE
FÓRUM DO ACHE ORAÇÃO
AGUARDE


Título: TE DEUM (Latim)

TE DEUM (Latim)

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli,
tibi Cæli, et universæ Potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensæ majestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium:
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius,
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna cælorum.
Tu ad dexteram, Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Æterni fac cum Sanctis tuis in gloria munerari.
Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato
nos custodire.
Miserere nostri domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua,
Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in æternum.
V. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu.
R. Laudemus, et super exaltemus eum in sæcula.
V. Benedictus es, Domine, in firmamento cæli.
R. Et laudabilis, et gloriosus, et super exaltatus in sæcula.
V. Domine, exaudis orationem mean.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, cujus misericordiæ non est
numerus,
et bonitatis infinitus est thesaurus;
piissimæ majestati tuæ pro collatis donis gratias agimus,
tuam semper clementiam exorantes;
ut, qui petentibus postulata concedis,
eosdem non deserens, ad præmia futura disponas.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Oração enviada por: Equipe Ache Oração

Imprimir esta página



Insira o Ache Oração no seu site Mensagens Boletim Pedido de Oração Imagens Sacras Recomende o Ache Oração Seja Parceiro e veja nossos parceiros Página Inicial Receba Nosso Informativo Artigos Fale Conosco Como anunciar no Ache Oração Adicione sua oração